MENANDER

MENANDER
I.
MENANDER
Archon Athenis, Olymp. 99. an. 3.
II.
MENANDER
Atheniensis, fil. Diophyti, discipulus Theophrasti, natus Olymp. 109, novae comoediae Comicus, strabus fuit, mente acutus, amore in mulieres insanus. Scripsit fabulas 80. et epistolam unam ad Ptolemaeum Regem, alique nonnulla solutâ oratione. Suidas. Quintilianus autem de eo l. 10. c. 1. Menander, inquit, meô iudiciô diligenter lectus, ad cuncta, quae praecipimus, efficienda sufficit. Ita omnium imaginem in vitâ expressit, tanta in eo inveniendi copia, et eloquendi sacultas, ita est omnibus rebus, personis, affectibus accommodatus, ut omnibus eiusdem operis auctoribus tenebr as obduxerit. Porro tanto fuit in pretio, ut etiam invitatus sit a regibus Aegypti, oblatis magnis honoribus et divitiis. Vid. Euseb. in Chron. Casaubon. in Athen. Voss. de Poet. Gr. p. 57. 58. etc. Ovid. Trist. l. 2.
Fabula iucundi nulla est sine amore Menandri.
Propert. l. 3. Eleg. 21.
Librorumque tuos, docte Menandre, sales.
Idem l. 4. Eleg. 5.
Sed potius blandi Thais pretiosa Menandri.
Stat. l. 2. Sylv. 1. v. 114.
Attica facundi decurreret orsa Menandri.
Ausonius, Idyll. 4. v. 46.
Conditor Iliados et amabilis orsa Menandri.
Primus olim cum Homero pueris praelectus est. Ausonius Idyllio 4. v. 44. s.
Perlege quodcumque est emorabile; prima monebo
Conditor Iliados, et amabilis orsa Menandri
Evolvenda tibi. tu, flexu et acumine vocis,
Innumeros numeros doctis accentibus efser,
Affectusque impone legens: distinctio sensus
Auget et ignavis dant intervalla vigorem.
Ubi nota, diversâ Veteres in poesi lectione usos fuisse, a
lectione solutae orationis, uti supra diximus in vocibus, Carmina et Lectio, Plura vero de celeberrimo hoc et summo inter Comicos Graecos et paene omnes coeteros Scriptores Atticos, vide apud Casp. Barthium Adversariorum l. 7. c. 7. et l. 23. c. 23. ut et Not. ad Manilium. At eius fluxum et delicias his versibus describit Phaedrus l. 5. Fab. 2.
Quin etiam resides et sequentes otium,
Ne defuisse noceat, repetunt ultimi.
In quis Menander nobilis Comoediis,
Quas, ipsum ignorans, legerat Demetrius,
Et admiratus fuerat ingenium Viri,
Unguentô delibutus, vestitu affluens,
Veniebat gressu delicatô et languidô.
Hunc ibi Tyrannus vidit extremô agmine,
Quinam cinaedus ille in conspectu meo
Audet venire! Responderunt proximi,
Hic est Menander scriptor.
Ad quae verba alludens Tertullianus de Pallio c. 3. Prorsus, inquit, si quis Menandricô fluxu delicatam vestem humi protrahat, audiat pone se, quod et Comicus. Qualem demnes iste chlamydem disperdit? Ubi quidem nonnulli Maeandrico legunt, voluntque hic Maeandros in vestibus, fascias nempe seu ornaturas, quae extremas oras flexuosô circuitu ambirent, notari: Sed Salmasius Menandrico reponit, docetque, Menandrico fluxu vestem delicatam humi pertrahere. nihil aliud esse, quam Menandri Comici more, vestitu delicatô et fluente humum verrere eiusque delitias, in veste tali trahenda, imitari. Quod vero Afer addit, Audiat pone se quod et Comicus: legit idem, penes se et Comicus, cum sequentia verba versum, ex aliqua Menandri Comoedia depromptum, contineant Licet enim Comicus hic molles et fluentes gereret vestes, idem tamen in aliqua comoedia cinaedum ac delicatum quendam, qui simili veste humum verrebat, hôc tetigerat versu:
Οἵαν ἄνοητος ὅδε χλαμύδα διολλύει;
Qualem demens iste chlamydem disperdit?
Unde videutr Satyrice Tertullianus dicere voluisse: Si quis igitur delicatam et ad talos usque fluentem vestem humi trahat, audiat penes se et Comicus, h. e. Menander, versum illum, quô demens appellatur, qui talem vestem gerat: et sic dictum in semet ipse accipiat, quod in alium dixit, ac suômet ipsius gladiô iuguletur. Nam et ipse chlamydem suam sic disperdebat humi protrahendo; dementem itaque semetipsum illo versu Menander appellavit. Vide Salmas. Not. ad Tertullian. loc. cit. et supra Maeandri.
III.
MENANDER
Laodiceus Sophista, scripsit commentarios in artem Hermogenis, et in praeexercitamenta Minutiani. Suidus.
IV.
MENANDER
Pergamenus Historicus. De rebus Phoeniciae egit, ut cognoscere est ex orat. Tatiani adv. Gent. et Clem. Alex. l. 2. Strom.
V.
MENANDER
Simoni Mago successit, sese Servatorem dictitans, eo Olzmpo ad hominum salutem demissum, docensque nullô pactô Angelos ab hominibus vinci, aut cogi posse, quam artis Magicae disciplinâ, et baptismô ab eo traditis, ex quibus immortalitas humano generi provenitat. Epiph. haer. 22. et Euseb. l. 3. Hinc Menandriani, sectatores eius. Vide insuper Augustin. de Haeres. c. 2. ubi ipse Magis accensetur, et Irenaeum l. 3. c. 4. ubi primogenitum hunc Simonis Magis discipulum pessimorum Gnosticorum auctorem facit, Alios.
VI.
MENANDER
cum Successores Alexandri provincias inter se partirentur, sortitus est Lydiam.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Menander I — Indo Greek king Silver coin of Menander. Greek legend: ΒΑΣΙΛΕΩΣ ΣΩΤΗΡΟΣ ΜΕΝΑΝΔΡΟΥ (BASILEOS SOTEROS MENANDROU) lit. Of Saviour King Menander . British Museum. Reign …   Wikipedia

  • Menander II — Indo Greek king Coin of Menander II. Obv: Menander wearing a diadem. Greek legend: ΒΑΣΙΛΕΩΣ ΔΙΚΑΙΟΥ ΜΕΝΑΝΔΡΟΥ (King Menander the Just). Rev: Winged figure bearing wreath and palm, probably Nike …   Wikipedia

  • Menánder — Menánder, griech. Dichter der sog. neuen Komödie, geb. 342 v. Chr. zu Athen, gest. 290 v. Chr.; verfaßte über 100 Lustspiele, Bruchstücke in Kocks »Comicorum Atticorum fragmenta« (Bd. 3, 1888). Auch sind Teile einiger Komödien auf ägypt.… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Menander — Menander, griech. Lustspieldichter und Vorbild des Terenz, geb. 342 v. Chr. zu Athen, ertrank 290 v. Chr. im Hafen Piräus beim Baden, nach anderen suchte er den Wassertod, weil er sich von einem Nebenbuhler überflügelt sah. Soll über 100 durch… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Menander — [mə nan′dər] 342? 291? B.C.; Athenian comic dramatist …   English World dictionary

  • Menander — For other meanings of Menander, see Menander (disambiguation). Bust of Menander. Menander (Greek: Μένανδρος, Menandros; ca. 342–291 BC), Greek dramatist, the best known representative of Athenian New Comedy, was the son of well to do parents; his …   Wikipedia

  • Menander — Menandros Doppelherme von Homer und Mena …   Deutsch Wikipedia

  • Menander — /meuh nan deuhr/, n. 342? 291 B.C., Greek writer of comedies. * * * born с 342 died с 292 BC Athenian dramatist. He produced his first play in 321 BC, and in 316 he won a festival prize with Dyscolus ( The Misanthrope ), the only one of his plays …   Universalium

  • Menander — Menạnder,   griechisch Mẹnandros, griechischer Dichter, * Athen 342 v. Chr., ✝ ebenda 291 v. Chr.; verfasste über 100 Komödien, von denen 96 Titel bekannt sind. Seine Stücke, die bedeutendsten der »neuen Komödie«, spielen im Milieu des… …   Universal-Lexikon

  • Menander, S. (2) — 2S. Menander (31. März). Von diesem hl. Menander wissen wir nichts, als daß er »bei den Griechen« an obigem Tage als Martyrer verehrt wird. (III. 906) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”